Praeconium

Nuntii et indicia

Ordo rerum agendarum

Index oratorum

Index civitatum

Scheda qua nomen conventui detur

Deversoria

 

Veneror itaque inventa sapientiae inventoresque; adire tamquam multorum hereditatem iuvat: mihi ista acquisita, mihi ista laborata sunt; sed agamus bonum patrem familiae, faciamus ampliora quae accepimus: maior ista hereditas a me ad posteros transeat.

(Senecae Ep. ad Luc., 64, 7)

 

Instituto Philosophiae Studiis provehendis patrocinante, Vivario Novo et opere fundato, cui nomen Mnemosyne foventibus, Sodalitate, quae PHILIA compendiariis litteris inscribitur ordinante, inde a die XV usque ad diem XXIII mensis Iulii a. MMVII in urbe Neapoli omnium gentium celebrabitur conventus de humanismo, qui dicitur, qua ex parte cum nostrae aetatis vita coniunctus est.

Nobis hunc conventum instruentibus illud propositum est, ut quam vitalis etiamnunc sit humanitatis ac bonarum litterarum vis appareat et exstet; quantum ipsa valeat ad iuvenum animos informandos; ad regendam administrandamque rempublicam; ad naturales quaestiones ratione quadam tractandas et via; denique ad humanum genus humanius faciendum. Est enim nobis illud persuasum, nihil sine vero animi cultu humanitateque bene atque honeste geri posse; neque humanitatem ad unam pertinere aetatem a superioribus dissitam disiunctamque; edi potius quasi ex vocibus omnium hominum quae per temporum saeculorumque decursum ad unum generis humani bonum intentae, inter sese consonaverint una concinentes.

Cum res ita se habeant, humanitas ac litterae nequaquam iis tantum colendae sunt, qui una conclusi provincia, rei uni peculiarem dant operam, sed ad omnes pertineant oportet, qui nostra tempora cum praeteritis comparantes, et perpetuum volunt cum maioribus nostris instituere colloquium, et nostrae ipsorum aetatis meliorem consequi intelligentiam. Quotiescumque enim nos cum iis, qui ante nos multis saeculis in his terris fuere, composuimus, tunc melius animi nostri vitaeque, quam cottidie exigimus, nobis conscii fieri solemus, atque firmiora futuri temporis iacimus fundamenta, quasi robustissimae quercus, quae, ut ait Zielinski ille, cum radices in terram egerunt, noluerunt retrorsum regredi, at potius truncos sursum tollere, ramos late diffundere, gemmas, flores, fructus quam uberrimos edere. Est enim humanitas tamquam patria omnium communis, qua quidem homines inter sese lingua, religione, institutis diversi alii cum aliis omni discrimine longe remoto artissime coniunguntur. Studia humanitatis nuncupantur, iuxta Leonardi Bruni illud, quod homines perficiant atque exornent; ac liberales dicuntur disciplinae non modo, quod sint libero homine dignae, verum etiam quia hominem liberum efficiunt. Liberum sane ab omnibus praesertim opinionum commentis, ab illo turpissimo ac deformi rerum obsequio, quae identidem in more ac pretio videntur esse; atque adeo liberum animi iudicium faciunt, ut praeiudicatis quibuslibet opinionibus excussis atque sublatis, nullius addictus iurare in verba magistri, homo ad rerum veritatem totus contendat pro virili assequendam. Inde consequitur ut omnino ad eorum sententiam accedere nequeamus, qui prima mortalibus ducunt divitias sibi per fas et per nefas comparare, vitae tantum commoda insequi, in bonis etiam alienis praedari, honorum curriculum mala ambitione percitos repentine omni via, semita, tramite transcendere velle: nam facultates et opes instrumenta aestimamus vivendi, non fines, quos homines unos sibi praestituant attingendos; neque probare possumus eam terrarum orbem regendi rationem, qua exigua hominum manus copiis amplissimis affluat, ceteri vero omnes quasi neurospasta invisibilibus moveantur nervis privatoque paucorum inserviant compendio.

Is igitur humanas litteras bene colit, qui eas cum rerum scientia coniugare studet, neque taetricus doctor umbraticus suo sedet in museolo pulvere situque obductus, sed cum aequalibus suis in pulvere, in foro, in sole vivit cottidie identidem ita bene de se merens animum doctrina exornando, ut alios quam plurimos iuvare possit. Neque mirandum est, si homines a bonarum litterarum studiosis deseruntur, vicissim homines bonas derelinquere litteras. Verba igitur numquam sunt a rebus disiungenda, ne ore rotundo vacuas tantum volubilibus auris sententias effundamus.

At res, quae nunc sunt, omnino alio tendere videntur. "Saeculum est" dixerit quispiam, "ac saeculo parendum". Nos vero uno ore cum Augustino respondemus : " Nos sumus tempora : quales sumus, talia sunt tempora ".

 

 

 

Praeconium

Nuntii et indicia

Ordo rerum agendarum

Index oratorum

Index civitatum

Scheda qua nomen conventui detur

Deversoria

 

§ Quis de rebus ad conventum pertinentibus docere possit

 

Sedes scribarum conventum instruentium

Academia c. n. Vivarium Novum, contrada S. Vito, 5, 83048 MONTELLA (AV) ITALIA.

Telephoni ac telisographici instrumenti numerus: +39 0827 60 16 43

Inscriptio electronica:

info@conventushumanitas.eu

info@vivariumnovum.it

phratria.iuvenum@yahoo.com

Epistulas iis linguis scribere licebit quibus praeconia ceteraque documenta exarata sunt.

 

Retiales situs, qui adiri possunt:

www.conventushumanitas.eu

www.vivariumnovum.it

http://philia.xf.cz/www

§ Quid in universum sciendum sit

De lingua conventus propria

Lingua conventus propria erit sermo Latinus. In disputationibus vero atque seminariis agitandis interpretes praesto erunt, ad quos confugere licebit ut ex Italico, Gallico, Germanico, Anglico et Hispanico ex tempore convertant.

 

De diplomatis quae testimonio sint aliquem conventui interfuisse

Sub conventus finem omnibus qui nomine temperi dato interfuerunt diploma concedetur.

 

De nomine conventui dando

Qui conventui interesse volunt, ii per litteras, paginas instrumento telisographico vel epistulas ad scribas cursu electronico missas nomen dare possunt intra diem XV m. Iuni a. MMVII.

Ei, qui nomen dare velit, erunt solvendi: XX nummi Europaei, si civis fuerit civitatum quae in I indice numerantur; XIII si earum, quae in II indice; VII si earum, quae in III indicem referuntur. Indices sunt infra scripti.

 

§ Pretia

 

Cui pretia solvenda sint

Pecunia in computo cursuali Academiae c. n. Vivarium Novum collocari debet, qui est:

n. 11021839 

IBAN: IT-14-R-07601-15100-000011021839; BIC: BPPIITRRXXX

Accademia Vivarium Novum

contrada San Vito, 5, I-83048 Montella (AV)

POSTE ITALIANE - 06006 - P.zza degli Irpini - 83048 - MONTELLA (AV). CAP: 83048

Quid de pretiis dicendum sit

 

Ut pretia, quae infra referuntur, proponerentur, qui conventum instruxere atque ordinarunt liberalitate atque auxilio fructi sunt rectoris Publici Ephebei c. n. "Victorius Emmanuel" et Patrum Teatinorum qui in coenobio divo Caietano dicato sunt, quibus hic summas agere gratias volumus. Quod vero in classes participum civitates pretiaque solvenda dispertiti sumus, id quidem ad illam hominum necessitudinem fovendam conformatur aptissime cum iis, quae summa humanistae sentiebant, congruentem. Quam hominum omnium convenientiam ac conspirationem ii, qui hunc conventum instruendum suscepere, impense provehere student.

 

 

 

                 (Cubiculum apud patres Teatinos)                                     (Cubicula in Ephebeo)

 

Pretia in quae omnia conclusa et comprehensa sunt

 

Pretia includunt victum, habitationem in cubiculis pluribus lectis instructis (communibus adiectis balneis atque foricis), inde a nocte diei XV m. Iulii usque ad tempus matutinum diei XXIII eiusdem mensis; pretium nominis conventui dandi; supellectilem scriptoriam atque omnia ad acroases audiendas necessaria; aditus ad musea, cimelarchia, loca visu digna quae in rerum agendarum ordine referuntur; itinera ex sede principali (ex Publico Ephebeo) ad sedes in quibus singulis diebus conventus celebrabitur; excursionem Pompeianam. NON includunt vero: potiones superadditas, alia itinera atque excursiones.

 

Iuvenes (usque ad XXX aetatis annum):

Cives earum regionum, quae in I indicem referuntur: 180 nummi Europaei solvendi

Cives earum regionum, quae in II indicem referuntur 105 nummi Europaei solvendi

Cives earum regionum, quae in III indicem referuntur: 70 nummi Europaei solvendi

 

Adulti (ultra XXX aetatis annum):

Cives earum regionum, quae in I indicem referuntur: 210 nummi Europaei solvendi

Cives earum regionum, quae in II indicem referuntur: 120 nummi Europaei solvendi

Cives earum regionum, quae in III indicem referuntur: 80 nummi Europaei solvendi

 

Civitates in II et III indicem relatae sunt iuxta tabulas infra adiectas, quas Consilium fovendis Civitatum incrementis (vulgo Development Assistance Commitee) redegit; quod Consilium est Societatis auxiliandae incrementisque augendae Civitatum oeconomiae ( vulgo Organisation for Economic Co-operation and Development) pars, quae compendiariis litteris OECD nominatur.

Civibus earum civitatum, quae in IV indicem referuntur iisque omnibus qui pecuniae inopia forte laborent, documentis allatis, stipendium postulare licebit ut conventui intersint.

Ut quis, ad deversandum in hospitiis propositis ab iis, qui conventum instruxere, pretiis fruatur deminutis ac supra relatis, necesse est eum cottidie acroasibus, seminariis ceterisque rebus omnibus, quae in ordine rerum agendarum numerantur, interesse.

 

Pretia singulorum dierum

 

Pretia includunt: ientaculum, prandium, cenam et pernoctationem singulorum dierum.

 

 

             (Andron contubernii apud Patres Teatinos)                           (Andron contubernii in Ephebeo

                                                                                                  a Victorio Emmanuele nuncupato)

 

Iuvenes (usque ad XXX aetatis annum):

Cives earum regionum, quae in I indicem referuntur: 28 nummi Europaei solvendi

Cives earum regionum, quae in II indicem referuntur: 18 nummi Europaei solvendi

Cives earum regionum, quae in III indicem referuntur: 13 nummi Europaei solvendi

 

Adulti (ultra XXX aetatis annum):

Cives earum regionum, quae in I indicem referuntur: 33 nummi Europaei solvendi

Cives earum regionum, quae in II indicem referuntur: 22 nummi Europaei solvendi

Cives earum regionum, quae in III indicem referuntur: 15 nummi Europaei solvendi

 

Singula prandia vel singulae cenae:

 

Et iuvenes et adulti:

Cives earum regionum, quae in I indicem referuntur: 7 nummi Europaei solvendi

Cives earum regionum, quae in II indicem referuntur: 5 nummi Europaei solvendi

Cives earum regionum, quae in III indicem referuntur: 3 nummi Europaei solvendi

 

Excursio Pompeiana (iis qui non eligant pretia in quae omnia conclusa et comprehensa sunt): 25 nummi Europaei solvendi

 

Praeconium

Nuntii et indicia

Ordo rerum agendarum

Index oratorum

Index civitatum

Scheda qua nomen conventui detur

Deversoria

 

 

§ ORDO RERUM IN CONVENTU AGENDARUM

• Die XV Iulio:

 

IN EPHEBEO PUBLICO A "VICTORIO EMMANUELE" NUNCUPATO (vulgo: CONVITTO NAZIONALE VITTORIO EMANUELE): participes pervenient et cubicula sua occupabunt. Nomen conventus scribis et amanuensibus dandum; supellex scriptoria et omnia ad acroases audiendas necessaria tradentur. Cena.

 

  

 

• Die XVI Iulio:

 

Mane:

IN INSTITUTO ITALICO PHILOSOPHIAE STUDIIS PROVEHENDIS (vulgo: ISTITUTO ITALIANO PER GLI STUDI FILOSOFICI):

Humanitas civilesque virtutes.

 

 

ARGUMENTA:

1) de re publica gerenda

2) de iuvenibus ad humanitatem informandis

3) de optimo rei publicae statu

 

lustrabuntur area plebisciti, aula regia, porticus Galilaea ab "Umberto I" nuncupata, theatrum divo Carolo dicatum.

 

 

Post meridiem:

IN EPHEBEO PUBLICO A "VICTORIO EMMANUELE" NUNCUPATO: argumenta tractare pergent participes; disputationes et seminaria agitabuntur.

 

 

• Die XVII Iulio:

 

Mane:

IN COENOBIO DIVO LAURENTIO DICATO (vulgo: CONVENTO DI S. LORENZO MAGGIORE):

De humanitate, religionibus et necessitudine cum aliis gentibus

 

ARGUMENTA:

1) de humanistarum mente erga Christianitatem et alias religiones

2) de tolerantia

3) de commercio cum aliis gentibus Graeco-Romanae urbis parietinae lustrabuntur.

 

Graeco-Romanae urbis parietinae lustrabuntur.

 

 

Post meridiem:

IN EPHEBEO PUBLICO A "VICTORIO EMMANUELE" NUNCUPATO: argumenta tractare pergent participes; disputationes et seminaria agitabuntur.

 

Vesperi:

clavichordii fidiumque concentus.

 

• Die XVIII Iulio:

 

Mane:

IN HORTO BOTANICO (vulgo: ORTO BOTANICO):

De humanis litteris et naturalibus quaestionibus

 

  

 

ARGUMENTA:

1) quid rerum naturae cognitio ac scientia cum humanitate

2) Quantum litterae et naturalis historia coniugari possint

 

Post meridiem:

IN SPECULA ASTRONOMICA NEAPOLITANA (vulgo: OSSERVATORIO ASTRONOMICO DI CAPODIMONTE):

De caelo astris distincto et ornato quod est supra nos ac de veri rectique lege quae in nobis est

 

  

 

ARGUMENTA:

1) de cosmologia atque humanitate

2) quid physicorum recentissima inventa humano generi portendant

 

• Die XIX Iulio:

 

Mane:

APUD PARIETINAS POMPEIANAS

Monstratorem secuti lustrabunt participes antiquam urbem Pompeianam

 

Post meridiem:

IN AUDITORIO CIRCULI AMICORUM URBIS POMPEIORUM (vulgo: SALA DEL CIRCOLO "AMICI DI POMPEI"):

Bona vitae perpetua manent, commoda effluunt atque evanescunt

 

ARGUMENTA:

1) de republica litteraria

2) quam fragiles caducaeque sint res humanae: quid sit vita hominis beata

 

Vesperi:

IN ODEO POMPEIANO:

Plauti MILES GLORIOSUS (quam comoediam histriones sodalitatis, c.n. “Te.c.t.a. Clan H”, moderante Lucio Mazza, et symphoniacorum grex, c. n. Synaulia duce Valthero Maioli edent)

 

 

• Die XX Iulio:

 

Mane:

IN MUSEO ARCHAEOLOGIAE NEAPOLITANO (vulgo: MUSEO ARCHEOLOGICO NAZIONALE):

De veterum sapientia

 

 

ARGUMENTA:

1) De veterum memoria et nobis

2) Aliud esse humanismum, aliud classicismum, qui dicitur

3) Quid maiorum litterae ad nostram aetatem conferre possint museum archaeologicum lustrabitur.

 

Post meridiem:

IN ACADEMIA ARTIUM PINGENDI AC SCULPENDI (vulgo: ACCADEMIA DELLE BELLE ARTI):

De artium pingendi, sculpendi architectandique potestatibus quaeque insint in iis ratiocinationes

 

 

ARGUMENTA:

1) de urbe humana

2) De necessitudine inter humanismum atque artes pingendi sculpendi et architectandi

 

Academiae pinacotheca lustrabitur

 

Vesperi:

IN EPHEBEO PUBLICO A "VICTORIO EMMANUELE" NUNCUPATO: argumenta tractare pergent participes; disputationes et seminaria agitabuntur.

 

• Die XXI Iulio:

 

Mane:

IN ACADEMIA ARTIS MUSICAE APUD MONASTERIUM DIVI PETRI AD MAIELLAM (vulgo: CONSERVATORIO DI S. PIETRO A MAJELLA):

Musice aetatem agere humanam

 

 

ARGUMENTA:

1) Quid modi musici ut animus ad veram humanitatem informetur conferre possint

 

ERASMI LAUS STULTITIAE: fabula scaenica quam agent Anna et Robertus Nisivoccia.

 

Post meridiem:

IN EPHEBEO PUBLICO A "VICTORIO EMMANUELE" NUNCUPATO":

 

ARGUMENTA:

1) Humanitas fecit patriam diversis gentibus unam: de humanitate apud varias gentes et nationes

 

Participes urbis Neapolis sinum Franciscum Lista monstratorem secuti lustrabunt.

 

• Die XXII Iulio:

 

Mane:

In sacello Scholae militaris Mariae Virgini Annuntiatae dicato, c.n. vulgo "Nunziatella", sacra Latine celebrabuntur.

 

 

IN INSTITUTO ITALICO PHILOSOPHIAE STUDIIS PROVEHENDIS:

De homine

 

ARGUMENTA:

1) De hominis dignitate

2) De critico animi iudicio fovendo

3) De deformi rerum, quae sunt identidem in pretio, obsequio stirpitus extrahendo: "nolite conformari huic saeculo"

 

Post meridiem:

Argumenta tractare pergent participes; disputationes et seminaria agitabuntur.

 

CONCLUSIONES

 

Cena

 

• Die XXIII Iulio:

 

 

Participes proficiscentur.

 
  • Scheda qua nomen conventui detur• Nuntii et indicia
 

© 2007 Accademia Vivarium Novum